nunc vastaberis filia latronis obsidionem posuerunt super
nos in virga percutient maxillam iudicis Israhel
et tu Bethleem Ephrata parvulus es in milibus Iuda ex te
mihi egredietur qui sit dominator in Israhel et egressus eius
ab initio a diebus aeternitatis
propter hoc dabit eos usque ad tempus in quo parturiens
pariet reliquiae fratrum eius convertentur ad filios Israhel
et stabit et pascet in fortitudine Domini in sublimitate
nominis Domini Dei sui et convertentur quia nunc magnificabitur
usque ad terminos terrae
et erit iste pax Assyrius cum venerit in terram nostram et
quando calcaverit in domibus nostris et suscitabimus super eum
septem pastores et octo primates homines
et pascent terram Assur in gladio et terram Nemrod in
lanceis eius et liberabit ab Assur cum venerit in terram
nostram et cum calcaverit in finibus nostris
et erunt reliquiae Iacob in medio populorum multorum quasi
ros a Domino et quasi stillae super herbam quae non expectat
virum et non praestolatur filios hominum
et erunt reliquiae Iacob in gentibus in medio populorum
multorum quasi leo in iumentis silvarum et quasi catulus leonis
in gregibus pecorum qui cum transierit et conculcaverit et
ceperit non est qui eruat
exaltabitur manus tua super hostes tuos et omnes inimici tui
interibunt
et erit in die illa dicit Dominus auferam equos tuos de
medio tui et disperdam quadrigas tuas
et perdam civitates terrae tuae et destruam omnes
munitiones tuas et auferam maleficia de manu tua et
divinationes non erunt in te
et perire faciam sculptilia tua et statuas tuas de medio
tui et non adorabis ultra opera manuum tuarum
et evellam lucos tuos de medio tui et conteram civitates
tuas
et faciam in furore et in indignatione ultionem in omnibus
gentibus quae non audierunt